monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.320 > sectio 38 > bnf10439.192 v > 23 > bnf10439.191 r > sectio 9 > 26 > Ieremias, 3 > 38 > ANASTASIUS XLVIII. > sectio 40 > sectio 11 > XXXVIII. BOIONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511) > csg48.206 > 3
Cassiodorus, Historia Eccl., 12, II.De bonis actibus Attici Constantinopolitani pontificis. <<<     >>> IV.De ordinatione Nestorii, et quae sub eo in Ecclesiis mala acciderint.

Cassiodorus, 12, CAPUT III.De ordinatione Sisinnii et moribus ipsius; et quod Proclus ordinatus Cyzici non sit receptus.

1 Porro Theodosius imperator a Thessalonica revertens, eius exsequias non invenit. Ante unum namque diem quam ingrederetur, ille sepultus est. Post paucos vero dies, id est viginti tres mensis Octobris nuntiatum est quia Valentinianus infulas suscepisset imperii. Post obitum igitur Attici fit maxima de episcopi ordinatione contentio, aliis alium postulantibus; quidam Philippum presbyterum quaerebant, alii Proclum item presbyterum.
2 Sed omnis populus communiter desiderabat ordinari Sisinnium, qui et ipse presbyter quidem erat; in nulla tamen civitate ordinatus, sed in suburbano Constantinopolis cui nomen Oliva est ministrabat. Hoc suburbanum est positum contra faciem civitatis, ubi dies Ascensionis Salvatoris solemniter celebratur. Hunc ergo virum omnes laici diligebant pro sui reverentia, et maxime quia fovebat pauperes ultra sui mensuram.
3 Praevaluit ergo votum laicorum, et Sisinnius ordinatus est vicesima octava die Februarii mensis, consulatu sequenti Theodosii duodecimo et Valentiniani iunioris secundo [An. Dom. 426]. Philippus autem presbyter, cui praepositus fuerat Sisinnius, in historia Christiana, quam triginta sex libris ipse conscripsit, ordinationem Sisinnii valde laceravit, derogans ordinato et pariter ordinantibus, et maxime laicis.
4 Is enim Philippus a Ioanne episcopo diaconus ordinatus, multa quoque conscripsit contra Iulianum imperatorem: cuius tamen historia mihi multam videtur habere confusionem, et non satis prodesse legentibus. Sisinnio itaque ordinato, contigit episcopum obire Cyzicenum. Tunc Sisinnius Proclum in Cyzico consecravit, qui antequam proficisceretur ad Cyzicum, cives praecedentes Dalmatium monachum episcopum sibimet ordinaverunt, parvipendentes regulam qua iubetur praeter Constantinopolitanum episcopum ordinationem ibi fieri non debere.
5 Quod ideo Cyziceni neglexerunt, quia Attico soli haec lex personaliter praestita videbatur. Mansit ergo Proclus non habens ecclesiam propriam; qui tamen in doctrina ecclesiarum Constantinopoleos valde florebat. Igitur Sisinnius, cum duos in episcopatu complevisset annos, defunctus est consulatu Hierii et Ardaburii [An. Dom. 427], vicesima quarta die Decembris mensis, vir famosissimus castitate et rectitudine vitae suae, mansuetus moribus sine ullo figmento, remotus a causis.
6 Quamobrem curiosis viris tristis et inefficax videbatur. [SOCRATES, lib. VII, cap. 25 et 26, p. 367.]
Cassiodorus HOME

bav824.327 bnf1603.228

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik